1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram
quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die
2 dixit angelus Tobias frater
scis quemadmodum reliquisti patrem tuum
3 si placet itaque tibi praecedamus
et lento gradu insequentur iter nostrum familiae
simul cum coniuge tua et cum animalibus
4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam
tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium
tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt
5 Anna vero sedebat secus viam
in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo
6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe
et ilico agnovit venientem filium suum
et currens nuntiavit viro suo dicens
ecce venit filius tuus
7 dixitque Rafahel ad Tobiam
adubi introieris domum tuam
statim adora Dominum Deum tuum
et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum
8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis
quod portas tecum
scias enim quoniam mox aperientur oculi eius
et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via
et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat
10 unde contigit ut
exsurgens caecus pater
coepit offendens pedibus currere
et data manu puero occurrit in obviam filio suo
11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua
et coeperunt flere prae gaudio
12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt
13 tunc sumens Tobias de felle piscis
linivit oculos patri suo
14 et sustinens quasi dimidiam fere horam
coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi
15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius
statimque visum recepit
16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius
et omnes qui sciebant eum
17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel
quoniam tu castigasti me et tu sanasti me
et ecce video Tobiam filium meum
18 ingressa est etiam post septem dies
Sarra uxor filii eius et omnes familiae
et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris
sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo
19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei
quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin
congratulantes ei de omnibus bonis
quae circa illum ostenderat Deus
21 et per septem dies epulantes
omnes gaudio magno gavisi sunt