1 fili peccasti non adicias iterum
sed et de pristinis deprecare
ut tibi remittatur
2 quasi a facie colubri fuge peccata
et si accesseris ad illa suscipient te
3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas
plagae illius non est sanitas
5 cataplectatio et iniuriae
adnullabunt substantiam
sic substantia superbiae eradicabitur
6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet
et iudicium festinato adveniet illi
7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris
et qui timet Deum
convertet ad cor suum
8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9 qui aedificat domum inpendiis alienis
quasi qui colligat lapides suos in hieme
10 stuppa collecta synagoga peccantium
et consummatio illorum flamma ignis
11 via peccantium conplanata lapidibus
et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14 non erudietur qui non est sapiens in bono
15 est autem insipientia quae abundat in malo
et non est sensus ubi abundat amaritudo
16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit
et consilium illius sicut fons vitae permanet
17 cor fatui quasi vas confractum
et omnem sapientiam non tenebit
18 verbum sapiens quodcumque audierit scius
laudabit et ad se adiciet
audivit luxuriosus et displicebit illi
et proiciet illud post dorsum suum
19 narratio fatui quasi sarcina in via
nam in labiis sensati invenietur gratia
20 os prudentis quaeritur in ecclesia
et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia
et scientia insensati inenarrabilia verba
22 conpedes in pedibus stulto doctrina
et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23 fatuus in risu inaltat vocem suam
vir autem sapiens vix tacite ridebit
24 ornamentum aureum prudenti doctrina
et quasi brachiale in brachio dextro
25 pes fatui facilis in domum proximi
et homo peritus confundetur a persona potentis
26 stultus a fenestra respiciet in domum
vir autem eruditus foris stabit
27 stultitia hominis audire per ostium
et prudens gravabitur contumelia
28 labia inprudentium stulta narrabunt
verba autem prudentium statera ponderabuntur
29 et in ore fatuorum cor illorum
et in corde sapientium os illorum
30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31 susurrio coinquinabit animam suam
et in omnibus odietur
et qui manserit odiosus erit
tacitus et sensatus honorabitur