1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et
timore
et praepara animam tuam ad temptationem
2 deprime cor tuum et sustine
declina aurem et excipe
verba intellectus
et ne festines in tempus obductionis
3 sustine sustentationes Dei
coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum
homines vero receptibiles in camino humiliationis
6 crede Deo et recuperabit te
et dirige viam tuam et spera in illum
serva timorem illius et in illo veteresce
7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius
et non deflectatis ab illo ne cadatis
8 qui timetis Deum credite illi
et non evacuabitur merces vestra
9 qui timetis Deum sperate in illum
et in oblectatione veniet vobis misericordia
10 qui timetis Deum diligite illum
et inluminabuntur corda vestra
11 respicite filii nationes hominum et scitote
quis speravit in Dominum et
confusus est
12 permansit in mandatis eius et derelictus est
et quis invocavit illum et despexit illum
13 quoniam pius et misericors Deus
et remittit in tempore tribulationis peccata
omnibus exquirentibus se in veritate
14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus
et peccatori terram ingredienti duabus viis
15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo
ideo non protegentur ab eo
16 vae his qui perdiderunt sustinentiam
qui dereliquerunt vias rectas
et deverterunt in vias pravas
17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius
et qui diligunt illum conservabunt viam illius
19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi
et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
20 qui timent Dominum parabunt
corda sua
et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius
et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
22 dicentes si paenitentiam non egerimus
incidemus in Dei manus
et non in manus hominum
23 secundum enim magnitudinem illius
sic et misericordia ipsius cum ipso