1 fugit impius nemine persequente
iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2 propter peccata terrae multi principes eius
et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae
dicuntur
vita ducis longior erit
3 vir pauper calumnians pauperes
similis imbri vehementi in quo paratur fames
4 qui derelinquunt legem laudant impium
qui custodiunt succenduntur contra eum
5 viri mali non cogitant iudicium
qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives pravis itineribus
7 qui custodit legem filius sapiens est
qui pascit comesatores confundit patrem
suum
8 qui coacervat divitias usuris et fenore
liberali
in pauperes congregat eas
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem
oratio eius erit execrabilis
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet
et simplices possidebunt bona
11 sapiens sibi videtur vir dives
pauper autem prudens scrutabitur eum
12 in exultatione iustorum multa gloria
regnantibus impiis ruinae hominum
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur
qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam
consequetur
14 beatus homo qui semper est pavidus
qui vero mentis est durae corruet in malum
15 leo rugiens et ursus esuriens
princeps impius super populum pauperem
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam
qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem
si usque ad lacum fugerit nemo
sustentet
18 qui ambulat simpliciter salvus erit
qui perversis ingreditur viis concidet semel
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus
qui sectatur otium replebitur egestate
20 vir fidelis multum laudabitur
qui autem festinat ditari non erit innocens
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste
et pro buccella panis deserit veritatem
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet
ignorat quod egestas superveniat ei
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre
et dicit hoc non est peccatum
particeps homicidae est
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat
qui sperat in Domino saginabitur
26 qui confidit in corde suo stultus est
qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27 qui dat pauperi non indigebit
qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28 cum surrexerint impii abscondentur homines
cum illi perierint multiplicabuntur iusti