1 Verbum Domini quod factum est ad Micham
Morasthiten
in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae
regum Iuda
quod vidit super Samariam et Hierusalem
2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius
et sit Dominus Deus vobis in testem
Dominus de templo sancto suo
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo
et descendet et calcabit super excelsa terrae
4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur
sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in
praeceps
5 in scelere Iacob omne istud
et in peccatis domus Israhel
quod scelus Iacob nonne Samaria
et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro
cum plantatur vinea
et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo
7 et omnia sculptilia eius concidentur
et omnes mercedes eius conburentur igni
et omnia idola eius ponam in perditionem
quia de mercedibus meretricis congregata sunt
et usque ad mercedem meretricis revertentur
8 super hoc plangam et ululabo
vadam spoliatus et nudus
faciam planctum velut draconum
et luctum quasi strutionum
9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam
tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis
in domo Pulveris pulvere vos conspergite
11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia
non est egressa quae habitat in Exitu
planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus
quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis
principium peccati est filiae Sion
quia in te inventa sunt scelera Israhel
14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth
domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa
usque Adollam veniet gloria Israhel
16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum
dilata calvitium tuum sicut aquila
quoniam captivi ducti sunt ex te