1 dixit quoque Dominus ad Mosen
loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis
ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis
id est super matre et patre et filio ac
filia
fratre quoque
3 et sorore virgine quae non est nupta viro
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur
5 non radent caput nec barbam
neque in carnibus suis facient incisuras
6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius
incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem
nec eam quae repudiata est a marito
quia consecratus est Deo suo
8 et panes propositionis offert
sit ergo sanctus
quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro
et violaverit nomen patris sui
flammis exuretur
10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos
super cuius caput fusum est unctionis oleum
et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt
vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino
super patre quoque suo et matre non contaminabitur
12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
13 virginem ducet uxorem
14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem
non accipiet
sed puellam de populo suo
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae
quia ego Dominus qui sanctifico eum
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere ad Aaron
homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
non offeret panes Deo suo
18 nec accedet ad ministerium eius
si caecus fuerit si claudus
si vel parvo vel grandi et torto naso
19 si fracto pede si manu
20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo
si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis
non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur
nec accedat ad altare
quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum
ego Dominus qui sanctifico eos
24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad
omnem Israhel
cuncta quae sibi fuerant imperata