1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos
mulier si suscepto semine pepererit masculum
inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae
3 et die octavo circumcidetur infantulus
4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae
omne sanctum non tanget
nec ingredietur sanctuarium
donec impleantur dies purificationis eius
5 sin autem feminam pepererit
inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui
et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine
purificationis suae
6 cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia
deferet agnum anniculum in holocaustum
et pullum columbae sive turturem pro peccato
ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
7 qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea
et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui
ista est lex parientis masculum ac feminam
8 quod si non invenerit manus eius
nec potuerit offerre agnum
sumet duos turtures vel duos pullos columbae
unum in holocaustum et alterum pro peccato
orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur