1 Non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt
si quo minus dixissem vobis
quia vado parare vobis locum
3 et si abiero et praeparavero vobis locum
iterum venio et accipiam vos ad me ipsum
ut ubi sum ego et vos sitis
4 et quo ego vado scitis et viam scitis
5 dicit ei Thomas
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita
nemo venit ad Patrem nisi per me
7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis
et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9 dicit ei Iesus
tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe
qui vidit me vidit et Patrem
quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est
verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor
Pater autem in me manens ipse facit opera
11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12 alioquin propter opera ipsa credite
amen amen dico vobis
qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet
et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13 Et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam
ut glorificetur Pater in Filio
14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15 si diligitis me mandata mea servate
16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis
ut maneat vobiscum in aeternum
17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere
quia non videt eum nec scit eum
vos autem cognoscitis eum
quia apud vos manebit et in vobis erit
18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19 adhuc modicum et mundus me iam non videt
vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo
et vos in me et ego in vobis
21 Qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me
qui autem diligit me diligetur a Patre meo
et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
22 Dicit ei Iudas non ille Scariotis
Domine quid factum est
quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23 respondit Iesus et dixit ei
si quis diligit me sermonem meum servabit
et Pater meus diliget eum
et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24 qui non diligit me sermones meos non servat
Et sermonem quem audistis non est meus
sed eius qui misit me Patris
25 haec locutus sum vobis apud vos manens
26 Paracletus autem Spiritus Sanctus
quem mittet Pater in nomine meo
ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
non quomodo mundus dat ego do vobis
non turbetur cor vestrum neque formidet
28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos
si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem
quia Pater maior me est
29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30 iam non multa loquar vobiscum
venit enim princeps mundi huius
et in me non habet quicquam
31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio
surgite eamus hinc