1 onus Damasci
ecce Damascus desinet esse civitas
et erit sicut acervus lapidum in ruina
2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt
et requiescent ibi et non erit qui exterreat
3 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt
dicit Dominus exercituum
4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob
et pingue carnis eius marcescet
5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit
et brachium eius spicas leget
et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim
6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae
duarum aut trium olivarum in summitate rami
sive quattuor aut quinque
in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel
7 in die illa inclinabitur homo ad factorem suum
et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient
8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius
et quae operati sunt digiti eius
non respiciet lucos et delubra
9 in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae
sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel
et erit deserta
10 quia oblita es Dei salvatoris tui
et Fortis adiutoris tui non es recordata
propterea plantabis plantationem fidelem
et germen alienum seminabis
11 in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit
ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter
12 vae multitudo populorum multorum
ut multitudo maris sonantis
et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum
13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium
et increpabit eum et fugiet procul
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate
14 in tempore vespere et ecce turbatio
in matutino et non subsistet
haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos