1 est autem fides sperandorum substantia
rerum argumentum non parentum
2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei
ut ex invisibilibus visibilia fierent
4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo
per quam testimonium consecutus est esse iustus
testimonium perhibente muneribus eius Deo
et per illam defunctus adhuc loquitur
5 fide Enoch translatus est ne videret mortem
et non inveniebatur quia transtulit illum Deus
ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
6 sine fide autem inpossibile placere
credere enim oportet accedentem ad Deum quia est
et inquirentibus se remunerator fit
7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur
metuens aptavit arcam in salutem domus suae
per quam damnavit mundum
et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8 fide qui vocatur Abraham
oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem
et exiit nesciens quo iret
9 fide moratus est in terra repromissionis
tamquam in aliena in casulis habitando
cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus
11 fide et ipsa Sarra sterilis
virtutem in conceptionem seminis
accepit
etiam praeter tempus aetatis
quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
12 propter quod et ab uno orti sunt
et haec emortuo
tamquam sidera caeli in multitudinem
et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti
non acceptis repromissionibus
sed a longe eas aspicientes et salutantes
et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra
terram
14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt
habebant utique tempus revertendi
16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem
ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum
paravit enim illis civitatem
17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus
unde eum et in parabola accepit
20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit
et adoravit fastigium virgae eius
22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est
et de ossibus suis mandavit
23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis
eo quod vidissent elegantem infantem
et non timuerunt regis edictum
24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25 magis eligens adfligi cum populo Dei
quam temporalis peccati habere iucunditatem
26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum
inproperium Christi
aspiciebat enim in remunerationem
27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis
invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem
ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram
quod experti Aegyptii devorati sunt
30 fide muri Hiericho ruerunt
circuiti dierum septem
31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace
32 et quid adhuc dicam
deficiet enim me tempus enarrantem
de Gedeon Barac Samson Iepthae
David et Samuhel et prophetis
33 qui per fidem devicerunt regna
operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones
obturaverunt ora leonum
34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii
convaluerunt de infirmitate
fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos
alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent resurrectionem
36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt
in occisione gladii mortui sunt
circumierunt in melotis in pellibus caprinis
egentes angustiati adflicti
38 quibus dignus non erat mundus
in solitudinibus errantes
et montibus et speluncis et in cavernis
terrae
39 et hii omnes testimonio fidei probati
non acceperunt repromissionem
40 Deo pro nobis melius aliquid providente
ut ne sine nobis consummarentur