1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos
sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
2 dixit marito suo
ecce conclusit me Dominus ne parerem
ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios
cumque ille adquiesceret deprecanti
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam
post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan
et dedit eam viro suo uxorem
4 qui ingressus est ad eam
at illa concepisse se videns despexit dominam suam
5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me
ego dedi ancillam meam in sinum tuum
quae videns quod conceperit despectui me habet
iudicet Dominus inter me et te
6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est
utere ea ut libet
adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
7 cumque invenisset illam angelus Domini
iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via
Sur
8 dixit ad eam
Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis
quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
9 dixitque ei angelus Domini
revertere ad dominam tuam
et humiliare sub manibus ipsius
10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum
et non numerabitur prae multitudine
11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium
vocabisque nomen eius Ismahel
eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
12 hic erit ferus homo
manus eius contra omnes et manus omnium contra eum
et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me
dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me
ipse est inter Cades et Barad
15 peperitque Abrae filium
qui vocavit nomen eius Ismahel
16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei
Agar Ismahelem