1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao
ego enim induravi cor eius et servorum illius
ut faciam signa mea haec in eo
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum
quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis
et sciatis quia ego Dominus
3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem
et dixerunt ad eum
haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
usquequo non vis subici mihi
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
4 sin autem resistis et non vis dimittere eum
ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos
5 quae operiat superficiem terrae
nec quicquam eius appareat
sed comedatur quod residuum fuit grandini
conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris
6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum
quantam non viderunt patres tui et avi
ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem
avertitque se et egressus est a Pharaone
7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum
usquequo patiemur hoc scandalum
dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo
nonne vides quod perierit Aegyptus
8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem
qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro
quinam sunt qui ituri sunt
9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus
cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis
est enim sollemnitas Domini nostri
10 et respondit sic Dominus sit vobiscum
quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros
cui dubium est quod pessime cogitetis
11 non fiet ita
sed ite tantum viri et sacrificate Domino
hoc enim et ipsi petistis
statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis
12 dixit autem Dominus ad Mosen
extende manum tuam super terram Aegypti
ad lucustam ut ascendat super eam
et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini
13 extendit Moses virgam super terram Aegypti
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac
nocte
et mane facto ventus urens levavit lucustas
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti
et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles
quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt
15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia
devorata est igitur herba terrae
et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat
nihilque omnino virens relictum est
in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis
peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice
et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
18 egressusque est de conspectu Pharaonis
et oravit Dominum
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum
et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum
non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti
20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel
21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum
et sint tenebrae super terram Aegypti
tam densae ut palpari queant
22 extendit Moses manum in caelum
et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti
tribus diebus
23 nemo vidit fratrem suum
nec movit se de loco in quo erat
ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat
24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis
ite sacrificate Domino
oves tantum vestrae et armenta remaneant
parvuli vestri eant vobiscum
25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis
quae offeramus Domino Deo nostro
26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri
praesertim cum ignoremus quid debeat immolari
donec ad ipsum locum perveniamus
27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos
28 dixitque Pharao ad eum
recede a me cave ne ultra videas faciem meam
quocumque die apparueris mihi morieris
29 respondit Moses ita fiat ut locutus es
non videbo ultra faciem tuam