1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis
et stetit in atrio domus regiae
quod erat interius contra basilicam regis
at ille sedebat super solium
in consistorio palatii contra ostium domus
2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius
et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu
quae accedens osculata est summitatem virgae eius
3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua
etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
4 at illa respondit
si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum
ad convivium quod paravi
5 statimque rex vocate inquit cito Aman
ut Hester oboediat voluntati
venerunt itaque rex et Aman ad convivium
quod eis regina paraverat
6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter
quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas
etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
8 si inveni gratiam in conspectu regis
et si regi placet ut det mihi quod postulo
et meam impleat petitionem
veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis
et cras regi aperiam voluntatem meam
9 egressus est itaque illo die Aman laetus et
alacer
cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii
et non solum non adsurrexisse sibi
sed nec motum quidem de loco sessionis suae
indignatus est valde
10 et dissimulata ira reversus in domum suam
convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam
et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
12 et post haec ait
regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me
apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto
quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici
iube parari excelsam trabem
habentem altitudinem quinquaginta cubitos
et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus
et sic ibis cum rege laetus ad convivium
placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem