1 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum
quod locutus est ad nos
et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel
et ad reges nostros et ad principes nostros
et ad omnem Israhel et Iuda
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna
quae non sunt facta sub caelo
quemadmodum facta sunt Hierusalem
secundum quae scripta sunt in lege Moysi
3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
4 et dedit illos sub manus regum omnium
qui sunt in circuitu nostro
in inproperium et in desolationem
et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus
5 et facti sumus subtus et non supra
quia peccavimus Domino Deo nostro
non obaudiendo vocem ipsius
6 Domino Deo nostro iustitia
nobis autem et patribus nostris confusio faciei
sicut dies haec
7 quae locutus est Dominus super nos
omnia mala haec quae evenerunt super nos
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri
ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos
quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis
quae mandavit nobis
10 et non audivimus vocem ipsius
ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram
11 et nunc Domine Deus Israhel
qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti
in manu valida et in signis et in prodigiis
et in virtute tua magna et in brachio excelso
et fecisti tibi nomen sicut dies iste
12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster
in omnibus iustitiis tuis
13 avertatur ira tua a nobis
quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos
14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras
et educ nos propter te
et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster
et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
16 respice Domine de domo sancta tua in nos
et inclina aurem tuam et audi
17 aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno
quorum spiritum acceptum est a visceribus suis
dabunt honorem et iustificationem Domino
18 sed anima quae tristis est super magnitudine
et incedit curva et infirmis
et oculi deficientes et anima esuriens
dat tibi gloriam et iustitiam Domino
19 quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam
ante conspectum tuum Domine Deus noster
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos
sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
21 sic dicit Dominus
inclinate umerum vestrum et cervicem vestram
et operam facite regi Babylonis
et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris
22 quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri
operari regi Babyloniae
defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris
Hierusalem
23 et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii
et vocem sponsi et vocem sponsae
et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam
24 et non audierunt vocem tuam
ut operarentur regi Babyloniae
et statuisti verba tua
quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum
ut proferrentur ossa regum nostrorum
et ossa patrum nostrorum de loco suo
25 et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis
et mortui sunt in doloribus pessimis
in fame et in gladio et in emissione
26 et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso
sicut haec dies
propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
27 et fecisti in nobis Domine Deus noster
secundum omnem benignitatem tuam
et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi
in die qua praecepisti ei
scribere legem tuam coram filiis Israhel
29 dicens si non obaudieritis vocem meam
ambitio haec magna et multa convertetur in
minimo
inter gentes quo ego dispergam illos
30 quia scio quod me non audiet populus
populus est enim dura cervice
et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
31 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum
et dabo eis cor et audient aures
32 et laudabunt me in terra captivitatis suae
et memores erunt nominis mei
33 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis
quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
34 et revocabo illos in terram
quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob
et dominabuntur eius
et multiplicabo eos et non minorabuntur
35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum
ut sim illis in Deum
et ipsi erunt mihi in populum
et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis