1 factum est autem anno nono regni eius
mense decimo decima die mensis
venit Nabuchodonosor rex Babylonis
ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem
et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones
2 et clausa est civitas atque vallata
usque ad undecimum annum regis Sedeciae
3 nona die mensis
praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae
4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt
per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis
porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem
fugit itaque per viam quae ducit ad
campestria solitudinis
5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem
conprehenditque eum in planitie Hiericho
et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum
6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha
qui locutus est cum eo iudicium
7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit
vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
8 mense quinto septima die mensis
ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis
venit Nabuzardan princeps exercitus
servus regis Babylonis Hierusalem
9 et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem
omnemque domum conbusit igni
10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum
qui erat cum principe militum
11 reliquam autem populi partem
qui remanserat in civitate
et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis
et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae
12 et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases
et mare aereum quod erat in domo Domini
confregerunt Chaldei
et transtulerunt aes omnium in Babylonem
14 ollas quoque aereas et trullas
et tridentes et scyphos
et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
15 nec non turibula et fialas
quae aurea aurea et quae argentea argentea
tulit princeps militiae
16 id est columnas duas mare unum
et bases quas fecerat Salomon in templo Domini
non erat pondus aeris omnium vasorum
17 decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una
et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum
et reticulum et malogranata super capitellum
columnae omnia aerea
similem et columna secunda habebat ornatum
18 tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
19 et de civitate eunuchum unum
qui erat praefectus super viros bellatores
et quinque viros de his qui steterant coram rege
quos repperit in civitate
et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae
et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate
20 quos tollens Nabuzardan princeps militum
duxit ad regem Babylonis in Reblatha
21 percussitque eos rex Babylonis
et interfecit in Reblatha in terra Emath
et translatus est Iuda de terra sua
22 populo autem qui relictus erat in terra Iuda
quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis
praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan
23 quod cum audissent omnes duces militum
ipsi et viri qui erant cum eis
videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam
venerunt ad Godoliam in Maspha
Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree
et Sareia filius Thenaameth Nethophathites
et Iezonias filius Maachathi
ipsi et socii eorum
24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens
nolite timere servire Chaldeis
manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
25 factum est autem in mense septimo
venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio
et decem viri cum eo
percusseruntque Godoliam qui mortuus est
sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
26 consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum
et principes militum
venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
27 factum est vero anno tricesimo septimo
transmigrationis Ioiachin regis Iudae
mense duodecimo vicesima septima die mensis
sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat
caput Ioiachin regis Iuda de carcere
28 et locutus est ei benigna
et posuit thronum eius super thronum regum
qui erant cum eo in Babylone
29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere
et comedebat panem semper in conspectu eius
cunctis diebus vitae suae
30 annonam quoque constituit ei absque intermissione
quae et dabatur ei a rege per singulos dies
omnibus diebus vitae suae
EXPLICIT LIBER MALACHIMID EST REGUM TERTIUS ET QUARTUS