1 si gloriari oportet non expedit quidem
veniam autem ad visiones et revelationes Domini
2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim
sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit
raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
3 et scio huiusmodi hominem
sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
4 quoniam raptus est in paradisum
et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
5 pro eiusmodi gloriabor
pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens
veritatem enim dicam
parco autem ne quis in me existimet
supra id quod videt me aut audit ex me
7 et ne magnitudo revelationum extollat me
datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae
ut me colaphizet
8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea
nam virtus in infirmitate perficitur
libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis
ut inhabitet in me virtus Christi
10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus
in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus
in angustiis pro Christo
cum enim infirmor tunc potens sum
11 factus sum insipiens vos me coegistis
ego enim debui a vobis commendari
nihil enim minus fui ab his
qui sunt supra modum apostoli
tametsi nihil sum
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos
in omni patientia signis et prodigiis et
virtutibus
13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis
nisi quod ego ipse non gravavi vos
donate mihi hanc iniuriam
14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos
et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos
nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
15 ego autem libentissime inpendam
et superinpendar ipse pro animabus vestris
licet plus vos diligens minus diligar
16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem
numquid Titus vos circumvenit
nonne eodem spiritu ambulavimus
nonne hisdem vestigiis
19 olim putatis quod excusemus nos apud vos
coram Deo in Christo loquimur
omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos
et ego inveniar a vobis qualem non vultis
ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones
detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam
super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt