1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae
et constituit regem pro patre suo in Hierusalem
2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem
3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem
et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri
4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius
super Iudam et Hierusalem
et vertit nomen eius Ioacim
ipsum vero Ioachaz tulit secum
et adduxit in Aegyptum
5 viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
fecitque malum coram Domino Deo suo
6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum
et vinctum catenis duxit in Babylonem
7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo
8 reliqua autem verborum Ioacim
et abominationum eius quas operatus est et quae inventa
sunt in eo
continentur in libro regum Israhel et Iuda
regnavitque Ioachin filius eius pro eo
9 octo annorum erat Ioachin cum regnare
coepisset
et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem
fecitque malum in conspectu Domini
10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex
qui et adduxerunt eum in Babylonem
asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini
regem vero constituit Sedeciam fratrem eius
super Iudam et Hierusalem
11 viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui
nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini
13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit
qui adiuraverat eum per Deum
et induravit cervicem suam et cor
ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel
14 sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique
iuxta universas abominationes gentium
et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem
15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos
per manum nuntiorum suorum
de nocte consurgens et cotidie commonens
eo quod parceret populo et habitaculo suo
16 at illi subsannabant nuntios Dei
et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis
donec ascenderet furor Domini in populum eius
et esset nulla curatio
17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum
et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui
non est misertus adulescentis et virginis et senis nec
decrepiti quidem
sed omnes tradidit manibus eius
18 universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora
et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem
19 incenderunt hostes domum Dei
destruxerunt murum Hierusalem
universas turres conbuserunt
et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt
20 si quis evaserat gladium
ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius
donec imperaret rex Persarum
21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae
et celebraret terra sabbata sua
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum
usque dum conplerentur septuaginta anni
22 anno autem primo Cyri regis Persarum
ad explendum sermonem Domini
quem locutus fuerat per os Hieremiae
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens
23 haec dicit Cyrus rex Persarum
omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli
et ipse praecepit mihi
ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea
quis ex vobis est in omni populo eius
sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat
EXPLICIT LIBER DABREIAMINID EST VERBA DEIRUM