1 Dominus regnavit exultabit terra
laetabuntur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius
iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini
a facie dominatoris omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius
et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur universi qui serviunt sculptili
qui gloriantur in idolis
adorate eum omnes dii
8 audivit et laetata est Sion
et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram
vehementer elevatus es super universos deos
10 qui diligitis Dominum odite malum
custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino
et confitemini memoriae sanctae eius