1 Et ingressus perambulabat Hiericho
2 et ecce vir nomine Zaccheus
et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3 et quaerebat videre Iesum quis esset
et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum
ut videret illum
quia inde erat transiturus
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum
et dixit ad eum Zacchee festinans descende
quia hodie in domo tua oportet me manere
6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes
quod ad hominem peccatorem devertisset
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum
ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus
et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est
eo quod et ipse filius sit Abrahae
10 Venit enim Filius hominis
quaerere et salvum facere quod perierat
11 Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam
eo quod esset prope Hierusalem
et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12 Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti
13 Vocatis autem decem servis suis
dedit illis decem mnas
et ait ad illos negotiamini dum venio
14 cives autem eius oderant illum
et miserunt legationem post illum dicentes
nolumus hunc regnare super nos
15 et factum est ut rediret accepto regno
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam
ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17 et ait illi euge bone serve
quia in modico fidelis fuisti
eris potestatem habens supra decem civitates
18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20 et alter venit dicens
domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21 timui enim te quia homo austeris es
tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam
sciebas quod ego austeris homo sum
tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24 et adstantibus dixit
auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
26 Dico autem vobis
quia omni habenti dabitur
ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27 Verumtamen inimicos meos illos
qui noluerunt me regnare super se
adducite huc et interficite ante me
28 Et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania
ad montem qui vocatur Oliveti
misit duos discipulos suos
30 dicens
ite in castellum quod contra est
in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum
cui nemo umquam hominum sedit
solvite illum et adducite
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei
quia Dominus operam eius desiderat
32 Abierunt autem qui missi erant
et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33 solventibus autem illis pullum
dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35 et duxerunt illum ad Iesum
et iactantes vestimenta sua supra pullum
inposuerunt Iesum
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37 Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti
coeperunt omnes turbae discentium
gaudentes laudare Deum voce magna
super omnibus quas viderant virtutibus
38 dicentes
benedictus qui venit rex in nomine Domini
pax in caelo et gloria in excelsis
39 Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum
magister increpa discipulos tuos
40 quibus ipse ait
dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41 Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42 quia si cognovisses et tu
et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi
nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43 quia venient dies in te
et circumdabunt te inimici tui vallo
et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44 ad terram prosternent te
et filios qui in te sunt
Et non relinquent in te lapidem super lapidem
eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45 Et ingressus in templum
coepit eicere vendentes in illo et ementes
46 dicens illis
scriptum est quia domus mea domus orationis est
vos autem fecistis illam speluncam latronum
47 Et erat docens cotidie in templo
principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis
quaerebant illum perdere
48 et non inveniebant quid facerent illi
omnis enim populus suspensus erat audiens illum