1 addens quoque Heliu haec locutus est
2 sustine me paululum et indicabo tibi
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
3 repetam scientiam meam a principio
et operatorem meum probabo iustum
4 vere enim absque mendacio sermones mei
et perfecta scientia probabitur tibi
5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
7 non aufert a iusto oculos suos
et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
9 indicabit eis opera eorum
et scelera eorum quia violenti fuerint
10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat
et loquetur ut revertantur ab iniquitate
11 si audierint et observaverint
conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
12 si autem non audierint transibunt per gladium
et consumentur in stultitia
13 simulatores et callidi provocant iram Dei
neque clamabunt cum vincti fuerint
14 morietur in tempestate anima eorum
et vita eorum inter effeminatos
15 eripiet pauperem de angustia sua
et revelabit in tribulatione aurem eius
16 igitur salvabit te de ore angusto latissime
et non habentis fundamentum subter se
requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas
nec multitudo donorum inclinet te
19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione
et omnes robustos fortitudine
20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21 cave ne declines ad iniquitatem
hanc enim coepisti sequi post miseriam
22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua
et nullus ei similis in legislatoribus
23 quis poterit scrutari vias eius
aut quis ei dicere
operatus es iniquitatem
24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram
numerus annorum eius inaestimabilis
27 qui aufert stillas pluviae
et effundit imbres ad instar
gurgitum
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30 et fulgurare lumine suo desuper
cardines quoque maris operiet
31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
32 in manibus abscondit lucem
et praecipit ei ut rursus adveniat
33 adnuntiat de ea amico suo
quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere