1 ad filios Ammon
haec dicit Dominus
numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei
cur igitur hereditate possedit Melchom Gad
et populus eius in urbibus eius habitavit
2 ideo ecce dies veniunt dicit Dominus
et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii
et erit in tumulum dissipata
filiaeque eius igni succendentur
et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus
3 ulula Esebon quoniam vastata est Ahi
clamate filiae Rabbath
accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes
quia Melchom in transmigratione ducetur
sacerdotes eius et principes eius simul
4 quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata
quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me
5 ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum
ab omnibus qui sunt in circuitu tuo
et dispergemini singuli a conspectu vestro
nec erit qui congreget fugientem
6 et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
7 ad Idumeam
haec dicit Dominus exercituum
numquid non est ultra sapientia in Theman
periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia
eorum
8 fugite terga vertite
descendite in voragine habitatores Dedan
quoniam perditionem Esau adduxi super eum
tempus visitationis eius
9 si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum
si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
10 ego vero discoperui Esau
revelavi abscondita eius et celari non poterit
vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit
11 relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere
et viduae tuae in me sperabunt
12 quia haec dicit Dominus
ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent
et tu quasi innocens relinqueris
non eris innocens sed bibens bibes
13 quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus
quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum
et in maledictionem erit Bosra
et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas
14 auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est
congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
15 ecce enim parvulum dedi te in gentibus
contemptibilem inter homines
16 arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui
qui habitas in cavernis petrae
et adprehendere niteris altitudinem collis
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum
inde detraham te dicit Dominus
17 et erit Idumea deserta
omnis qui transibit per eam stupebit
et sibilabit super omnes plagas eius
18 sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus
non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
19 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis
ad pulchritudinem robustam
quia subito currere eum faciam ad illam
et quis erit electus quem praeponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me
et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
20 propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom
et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman
si non deiecerint eos parvuli gregis
nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum
21 a voce ruinae eorum commota est terra
clamor in mari Rubro auditus est vocis eius
22 ecce quasi aquila ascendet et evolabit
et expandet alas suas super Bosram
et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis
23 ad Damascum
confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt
turbati sunt in mari
sollicitudine quiescere non potuit
24 dissoluta est Damascus versa in fugam
tremor adprehendit eam
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
25 quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae
26 ideo cadent iuvenes eius in plateis eius
et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
27 et succendam ignem in muro Damasci
et devorabit moenia Benadad
28 ad Cedar et ad regna Asor
quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis
haec dicit Dominus
surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis
29 tabernacula eorum et greges eorum capient
pelles eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi
et vocabunt super eos formidinem in circuitu
30 fugite abite vehementer
in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus
iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes
31 consurgite et ascendite ad gentem quietam
et habitantem confidenter ait Dominus
non ostia non vectes ei soli habitant
32 et erunt cameli eorum in direptionem
et multitudo iumentorum in praedam
et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam
et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
33 et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum
non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
34 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam
in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
35 haec dicit Dominus exercituum
ecce ego confringam arcum Aelam
summam fortitudinem eorum
36 et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli
et ventilabo eos in omnes ventos istos
et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam
37 et pavere faciam Aelam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum
et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus
et emittam post eos gladium donec consumam eos
38 et ponam solium meum in Aelam
et perdam inde reges et principes ait Dominus
39 in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam
dicit Dominus