1 in anno quo mortuus est rex Ozias
vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum
et ea quae sub eo erant implebant templum
2 seraphin stabant super illud
sex alae uni et sex alae alteri
duabus velabant faciem eius
et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
3 et clamabant alter ad alterum et dicebant
sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum
plena est omnis terra gloria eius
4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis
et domus impleta est fumo
5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito
et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
6 et volavit ad me unus de seraphin
et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua
et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
8 et audivi vocem Domini dicentis
quem mittam et quis ibit nobis
et dixi ecce ego sum mitte me
9 et dixit vade et dices populo huic
audite audientes et nolite intellegere
et videte visionem et nolite cognoscere
10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude
ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat
et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
11 et dixi usquequo Domine
et dixit donec desolentur civitates absque habitatore
et domus sine homine
et terra relinquetur deserta
12 et longe faciet Dominus homines
et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
13 et adhuc in ea decimatio
et convertetur et erit in ostensionem
sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos
semen sanctum erit id quod steterit in ea