1 lauda sterilis quae non paris
decanta laudem et hinni quae non pariebas
quoniam multi filii desertae
magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus
2 dilata locum tentorii tui
et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas
longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida
3 ad dexteram enim et ad levam penetrabis
et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit
4 noli timere quia non confunderis
neque erubescas non enim te pudebit
quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris
et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius
5 quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius
et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur
6 quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus
et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus
7 ad punctum in modico dereliqui te
et in miserationibus magnis congregabo te
8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te
et in misericordia sempiterna misertus sum tui
dixit redemptor tuus Dominus
9 sicut in diebus Noe istud mihi est
cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram
sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te
10 montes enim commovebuntur et colles contremescent
misericordia autem mea non recedet
et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus
11 paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos
et fundabo te in sapphyris
12 et ponam iaspidem propugnacula tua
et portas tuas in lapides sculptos
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles
13 universos filios tuos doctos a Domino
et multitudinem pacis filiis tuis
14 et in iustitia fundaberis
recede procul a calumnia quia non timebis
et a pavore quia non adpropinquabit tibi
15 ecce accola veniet qui non erat mecum
advena quondam tuus adiungetur tibi
16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas
et proferentem vas in opus suum
et ego creavi interfectorem ad disperdendum
17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur
et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis
haec hereditas servorum Domini
et iustitia eorum apud me dicit Dominus