1 audite hoc domus Iacob
qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis
qui iuratis in nomine Domini
et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
2 de civitate enim sancta vocati sunt
et super Deum Israhel constabiliti sunt
Dominus exercituum nomen eius
3 priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea
repente operatus sum et venerunt
4 scivi enim quia durus es tu
et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
5 praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi
ne forte diceres idola mea fecerunt haec
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
6 quae audisti vide omnia
vos autem non adnuntiastis
audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
7 nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea
ne forte dicas ecce cognovi ea
8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
scio enim quia praevaricans praevaricabis
et transgressorem ex ventre vocavi te
9 propter nomen meum longe faciam furorem meum
et laude mea infrenabo te ne intereas
10 ecce excoxi te sed non quasi argentum
elegi te in camino paupertatis
11 propter me propter me faciam ut non blasphemer
et gloriam meam alteri non dabo
12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco
ego ipse ego primus et ego novissimus
13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos
ego vocabo eos et stabunt simul
14 congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec
Dominus dilexit eum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
15 ego ego locutus sum et vocavi eum
adduxi eum et directa est via eius
16 accedite ad me et audite hoc
non a principio in abscondito locutus sum
ex tempore antequam fieret ibi eram
et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel
ego Dominus Deus tuus docens te utilia
gubernans te in via qua ambulas
18 utinam adtendisses mandata mea
facta fuisset sicut flumen pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
19 et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius
non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
20 egredimini de Babylone fugite a Chaldeis
in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc
efferte illud usque ad extrema
terrae
dicite redemit Dominus servum suum Iacob
21 non sitierunt in deserto cum educeret eos
aquam de petra produxit eis
et scidit petram et fluxerunt aquae
22 non est pax dicit Dominus impiis