1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius
adamavit et rapuit et dormivit cum illa
vi opprimens virginem
3 et conglutinata est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit
4 et pergens ad Emor patrem suum
accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
5 quod cum audisset Iacob
absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum
siluit donec redirent
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
7 ecce filii eius veniebant de agro
auditoque quod acciderat irati sunt valde
eo quod foedam rem esset operatus in Israhel
et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8 locutus est itaque Emor ad eos
Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae
date eam illi uxorem
9 et iungamus vicissim conubia
filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
10 et habitate nobiscum
terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait
inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
12 augete dotem munera postulate
libens tribuam quod petieritis
tantum date mihi puellam hanc uxorem
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo
saevientes ob stuprum sororis
14 non possumus facere quod petitis
nec dare sororem nostram homini incircumciso
quod inlicitum et nefarium est apud nos
15 sed in hoc valebimus foederari
si esse volueritis nostri similes
et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
17 sin autem circumcidi nolueritis
tollemus filiam nostram et recedemus
18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret
amabat enim puellam valde
et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
20 ingressique portam urbis locuti sunt populo
21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum
negotientur in terra et exerceant eam
quae spatiosa et lata cultoribus indiget
filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
22 unum est quod differtur tantum bonum
si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt
tantum in hoc adquiescamus
et habitantes simul unum efficiemus populum
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae
gladiis
ingressi sunt urbem confidenter
interfectisque omnibus masculis
26 Emor et Sychem pariter necaverunt
tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob
et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes
quae in domibus et in agris erant
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi
turbastis me
et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis
habitatoribus terrae huius
nos pauci sumus illi congregati percutient me
et delebor ego et domus mea
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore
nostra