1 profectus inde Abraham in terram australem
habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est
misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis
et ait ei en morieris propter mulierem quam
tulisti
habet enim virum
4 Abimelech vero non tetigerat eam
et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est
in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum
feci hoc
6 dixitque ad eum Deus
et ego scio quod simplici corde feceris
et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres
eam
7 nunc igitur redde uxorem viro suo
quia propheta est et orabit pro te et vives
si autem nolueris reddere
scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei
quid fecisti nobis quid peccavimus in te
quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande
quae non debuisti facere fecisti nobis
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens
forsitan non est timor Dei in loco isto
et interficient me propter uxorem meam
12 alias autem et vere soror mea est
filia patris mei et non filia matris meae
et duxi eam uxorem
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei
dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum
in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit Abraham
reddiditque illi Sarram uxorem suam
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo
hoc erit tibi in velamen oculorum
ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris
mementoque te deprehensam
17 orante autem Abraham
sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech
propter Sarram uxorem Abraham