1 ascendit ergo Abram de Aegypto
ipse et uxor eius et omnia quae habebat
et Loth cum eo ad australem plagam
2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri
3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel
usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
5 sed et Loth qui erat cum Abram
fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul
erat quippe substantia eorum multa
et non quibant habitare communiter
7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth
eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te
et inter pastores meos et pastores tuos
fratres enim sumus
9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro
si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo
si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis
quae universa inrigabatur
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram
sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente
divisique sunt alterutrum a fratre suo
12 Abram habitavit in terra Chanaan
Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem
et habitavit in Sodomis
13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
14 dixitque Dominus ad Abram
postquam divisus est Loth ab eo
leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es
ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
15 omnem terram quam conspicis
tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae
si quis potest hominum numerare pulverem
semen quoque tuum numerare poterit
17 surge et perambula terram in longitudine et in
latitudine sua
quia tibi daturus sum eam
18 movens igitur Abram tabernaculum suum
venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron
aedificavitque ibi altare Domino