1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis
qui fuit magnus secundum nomen suum
2 maximus in salutem electorum Dei
expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas
et iactando contra civitatem rompheas
4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
5 aut non in iracundia eius inpeditus
est sol
et una dies facta est quasi duo
6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique
et audivit illum magnus et sanctus Deus
in saxis grandinis virtutis valde fortis
7 impetum fecit contra gentem hostilem
et in descensu perdidit contrarios
8 ut cognoscant gentes potentiam eius
quia contra Dominum pugnare non est facile
et secutus est a tergo potentes
9 et in diebus Mosi misericordiam fecit
ipse et Chaleb filius Iepphonne
stare contra hostem prohibere gentem a peccatis
et perfringere murmur malitiae
10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt
a numero sescentorum milium peditum
inducere illos in hereditatem
in terram quae manat lac et mel
11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem
et usque ad senectutem permansit illi virtus
ut ascenderet in excelsum terrae locum
et semen ipsius obtinuit hereditatem
12 ut viderent omnes filii Israhel
quod bonum est obsequi sancto Deo
13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor
qui non aversi sunt a Domino
14 ut sit memoria illorum in benedictione
et ossa eorum pullulent de loco suo
15 et nomen eorum permanet in aeternum
permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini
renovavit imperium et unxit principes in gente sua
17 in lege Domini iudicavit congregationem
et vidit Dominus Iacob
et in fide sua probatus est propheta
18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
19 et invocavit Deum potentem
in obpugnando hostes circumstantes undique
in oblatione viri inviolati
20 et intonuit e caelo Dominus
et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
21 et conteruit principes Tyriorum
et omnes duces Philisthim
22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi
testimonium praebuit in conspectu Domini et christi
pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit
et non accusavit illum homo
23 et post hoc dormivit et notum fecit regi
et ostendit illi finem vitae suae
et exaltavit vocem eius de terra
in prophetia delere impietatem gentis