1 o mors quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis suis
2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus
et adhuc valenti accipere cibum
3 o mors bonum est iudicium tuum
homini indigenti et qui minoratur viribus
4 defecto aetate et cui de omnibus cura est
et incredibili qui perdit sapientiam
5 noli metuere iudicium mortis
memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi
hoc iudicium a Domino omni carni
6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi
sive decem sive centum sive mille anni
7 non est enim in inferno accusatio vitae
8 filii abominationum fiunt filii peccatorum
et qui conversantur secus domos impiorum
9 filiorum peccatorum periet hereditas
et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
10 de patre impio queruntur filii
quoniam propter illum sunt in obprobrio
11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
12 et si nati fueritis in maledictione nascemini
et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur
sic impii a maledicto in perditionem
14 luctus hominum in corpore ipsorum
nomen autem impiorum delebitur
15 curam habe de bono nomine
hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri magni pretiosi
16 bonae vitae numerus dierum
bonum autem nomen permanebit in aevo
17 disciplinam in pace conservate filii
sapientia enim abscondita et thesaurus occultus
quae utilitas in utrisque
18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam
quam homo qui abscondit sapientiam suam
19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare
et non omnia omnibus beneplacent in fide
21 erubescite matrem et patrem de fornicatione
et a praesidente et potente de mendacio
22 a principe et iudice de delicto
a synagoga et plebe de iniquitate
23 a socio et amico de iniustitia
de loco in quo habitas
24 de furto
de veritate Dei et testamento
de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
25 a salutantibus de silentio
a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
26 ne avertas faciem a proximo tuo
ab auferendo partem et non restituendo
27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius
neque steteris ad lectum eius
28 ab amicis de sermonibus inproperii
et cum dederis ne inproperes