1 Domine pater et dominator vitae meae
non relinquas me
ne sinas me cadere in illis
2 quis superponet in me in cogitatu meo
flagella
et in corde meo doctrinam sapientiae
ut ignorationibus eorum non parcant mihi
et non pareant delicta illorum
3 et adincrescant ignorantiae meae
et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent
et incidam in conspectu adversariorum
et gaudeat inimicus meus
4 Domine pater et Deus vitae meae
ne derelinquas me in cogitatu illorum
5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi
et omne desiderium averte a me
6 aufer a me ventris concupiscentias
et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me
et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
7 doctrina oris
Doctrinam oris audite filii
et qui custodierit illam non periet in labiis suis
nec scandalizabitur in operibus nequissimis
8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus
et maledicus scandalizabitur in illo
9 iurationi non adsuescat os tuum
multus enim casus in illa
10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo
et nominibus sanctorum non admiscearis
quoniam non eris inmunis ab eis
11 sicut enim servus interrogatus adsidue
a livore non minuetur
sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
12 vir multum iurans implebitur iniquitate
et non discedet a domo illius plaga
13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum
erit
et si dissimulaverit delinquet dupliciter
14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur
replebitur enim retributione domus illius
15 est et alia loquella contraria morti
non inveniatur in hereditate Iacob
16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur
et in delictis non volutabunt
17 indisciplinose non adsuescat os tuum
est enim in illa verbum peccati
18 memento patris et matris tuae
in medio enim magnatorum consistis
19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum
et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris
et maluisses non nasci
et diem nativitatis tuae maledicas
20 homo adsuetus in verbis inproperii
in omnibus diebus suis non erudietur
21 duo genera abundant in peccatis
et tertium adducit iram et perditionem
22 anima calida quasi ignis ardens
non extinguetur donec aliquid gluttiat
23 et homo nequam in ore carnis suae
non desinet donec incendat ignem
24 homini fornicario omnis panis dulcis
non cessabit transgrediens
a lecto suo
25 omnis homo qui transgreditur lectum suum
contemnens in animam suam et dicens quis me videt
26 tenebrae circumdant me
et parietes cooperiunt me
et nemo circumspicit me quem vereor
delictorum meorum non memorabitur Altissimus
27 et non intelleget
quoniam omnia videt oculus illius
quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor
et oculi hominum timentes illum
28 et non cognovit
quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem
circumspicientes omnes vias hominum
et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas
partes
29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita
sic et post perfectum respicit omnia
30 hic in plateis civitatis vindicabitur
quasi pullus equinus fugabitur
et ubi non speravit adprehendetur
31 et erit dedecus omnibus
quod non intellexerit timorem Dei
32 sic et mulier omnis relinquens virum suum
et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit
et secundo virum suum dereliquit
tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
34 haec in ecclesiam adducetur
et in filios eius respicietur
35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
36 derelinquent in maledictum memoriam illius
et dedecus illius non delebitur
37 et agnoscent qui derelicti sunt
quoniam nihil melius quam timor Dei
et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
38 et gloria magna est sequi Dominum
longitudo enim dierum adsumetur ab eo