1 qui timet Deum faciet illud
et qui continens est iustitiae adprehendet illam
2 et obviabit illi quasi mater honorificata
et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
3 cibabit illum panem vitae et intellectus
et aqua sapientiae salutaris potabit illum
et firmabitur in illo et non flectetur
4 et continebit illum et non confundetur
et inaltabit illum apud proximos suos
5 et in medio ecclesiae aperiet os illius
adimplebit illum spiritu sapientiae et
intellectus
et stolam gloriae vestiet illum
6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum
et nomine aeterno hereditabit illum
7 homines stulti non adprehendent illam
et homines sensati obviabunt illi
homines stulti non videbunt illam
longe enim abest a superbia et dolo
8 viri mendaces non erunt illius memores
et viri veraces inveniuntur in illa
et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
9 non est speciosa laus in ore peccatoris
10 quoniam a Deo profecta est sapientia
sapientiae enim Dei adstabit laus
et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12 non dicas ille me inplanavit
non enim necessarii sunt illi homines impii
13 omne execramentum erroris odit Deus
et non erit amabile timentibus illum
14 Deus ab initio constituit hominem
et reliquit illum in manu consilii sui
15 adiecit mandata et praecepta sua
16 si volueris mandata conservabunt te
et in perpetuum fidem placitam facere
17 adposuit tibi aquam et ignem
ad quod voles porrige manum tuam
18 ante hominem vita et mors bonum et malum
quod placuerit ei dabitur illi
19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia
videns omnes sine intermissione
20 oculi Dei ad timentes eum
et ipse agnoscit omnem operam hominis
21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium