1 victori pro columba muta
eo quod procul abierit David humilis et simplex
quando tenuerunt eum Palestini in Geth
2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die pugnans tribulavit me
3 conculcaverunt me insidiatores mei tota die
multi enim qui pugnant contra me Altissime
4 quacumque die territus fuero ego in te confidam
5 in Deo laudavi verbum in Deo speravi
non timebo quid faciat caro mihi
6 tota die sermonibus me adfligebant
contra me omnes cogitationes eorum in malum
7 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt
expectantes animam meam
8 quia nullus est salvus in eis
in furore populos detrahet Deus
9 secretiora mea numerasti
pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
13 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut ambulem coram Deo in luce viventium