1 victori canticum David
2 caeli enarrant gloriam Dei
et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4 non est sermo et non sunt verba
quibus non audiatur vox eorum
5 in universam terram exivit sonus eorum
et in finibus orbis verba eorum
6 soli posuit tabernaculum in eis
et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo
exultavit ut fortis ad currendam viam
7 a summitate caeli egressus eius
et cursus eius usque ad summitatem illius
nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animam
testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9 praecepta Domini recta laetificantia cor
mandatum Domini lucidum inluminans oculos
10 timor Domini mundus perseverans in saecula
iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum
et dulciora super mel et favum redundantem
12 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
13 errores quis intelleget
ab occultis munda me
14 a superbis quoque libera servum tuum
si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero
et mundabor a delicto maximo
15 sint placentes sermones oris mei
meditatio cordis mei in conspectu tuo
Domine fortitudo mea et redemptor meus