1 alleluia
2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea
cantabo Deo meo quamdiu sum
nolite confidere in principibus
3 in filio hominis cui non est salus
4 egredietur spiritus eius
et revertetur in humum suam
in die illa peribunt cogitationes eius
5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius
spes eius in Domino Deo suo
6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 et custodit veritatem in sempiternum
qui facit iudicium calumniam sustinentibus
et dat panem esurientibus
Dominus solvit vinctos
8 Dominus inluminat caecos
Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet
et viam impiorum conteret
10 regnabit Dominus in aeternum
Deus tuus Sion in generationem et generationem