1 oratio pauperis quando sollicitus fuerit
et coram Domino fuderit eloquium suum
2 Domine audi orationem meam
et clamor meus ad te veniat
3 ne abscondas faciem tuam a me
in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei
et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 adsimilatus sum pelicano deserti
factus sum quasi bubo solitudinum
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei
exultantes per me iurabant
10 quia cinerem sicut panem comedi
et potum meum cum fletu miscui
11 a facie indignationis et irae tuae
quia elevasti me et adlisisti me
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes
memoriale tuum in generatione et generatione
14 tu suscitans misereberis Sion
quia tempus est ut miserearis eius
quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius
et pulverem eius miserabilem
16 et timebunt gentes nomen Domini
et universi reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19 scribatur hoc in generatione novissima
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo
Dominus de caelo terram contemplatus est
21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum
meorum
in generatione generationum anni tui
26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27 ipsi peribunt tu autem stabis
et omnes quasi vestimentum adterentur
et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt
et semen eorum ante faciem eorum perseverabit