1 factum est autem cum audisset Sanaballat
quod aedificaremus murum
iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos
2 et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum
quid Iudaei inbecilli faciunt
num dimittent eos gentes
num sacrificabunt et conplebunt in una die
numquid aedificare poterunt lapides
de acervis pulveris qui conbusti sunt
3 sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent
si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum
4 audi Deus noster quia facti sumus despectio
converte obprobrium super caput eorum
et da eos in despectionem in terra captivitatis
5 ne operias iniquitatem eorum
et peccatum eorum coram facie tua non deleatur
quia inriserunt aedificantes
6 itaque aedificavimus murum
et coniunximus totum usque ad partem dimidiam
et provocatum est cor populi ad operandum
7 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias
et Arabes et Ammanitae et Azotii
quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem
et quod coepissent interrupta concludi
irati sunt nimis
8 et congregati omnes pariter
ut venirent et pugnarent contra Hierusalem
et molirentur insidias
9 et oravimus Deum nostrum
et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos
10 dixit autem Iudas
debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est
et nos non poterimus aedificare murum
11 et dixerunt hostes nostri
nesciant et ignorent
donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos
et cessare faciamus opus
12 factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos
et dicentibus nobis per decem vices
ex omnibus locis quibus venerant ad nos
13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordine
cum gladiis suis et lanceis et arcis
14 perspexi atque surrexi
et aio ad optimates et ad magistratus
et ad reliquam partem vulgi
nolite timere a facie eorum
Domini magni et terribilis mementote
et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris
uxoribus vestris et domibus
15 factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis
dissipavit Deus consilium eorum
et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum
16 et factum est a die illa
media pars iuvenum eorum faciebant opus
et media parata erat ad bellum
et lanceae et scuta et arcus et loricae
et principes post eos in omni domo Iuda
17 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium
una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium
18 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes
et aedificabant et clangebant bucina iuxta me
19 et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi
opus grande est et latum
et nos separati sumus in muro procul alter ab altero
20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos
Deus noster pugnabit pro nobis
21 et nos ipsi faciamus opus
et media pars nostrum teneat lanceas
ab ascensu aurorae donec egrediantur astra
22 in tempore quoque illo dixi populo
unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem
et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum
23 ego autem et fratres mei et pueri mei
et custodes qui erant post me
non deponebamus vestimenta nostra
unusquisque tantum nudabatur ad baptismum