1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini
praeparatus in vertice montium et sublimis super colles
et fluent ad eum populi
2 et properabunt gentes multae et dicent
venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob
et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius
quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem
3 et iudicabit inter populos multos
et corripiet gentes fortes usque in longinquum
et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones
non sumet gens adversus gentem gladium
et non discent ultra belligerare
4 et sedebit vir subtus vineam suam et
subtus ficum suam
et non erit qui deterreat
quia os Domini exercituum locutum est
5 quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui
nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri
in aeternum et ultra
6 in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem
et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram
7 et ponam claudicantem in reliquias
et eam quae laboraverat in gentem robustam
et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in aeternum
8 et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion
usque ad te veniet
et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
9 nunc quare maerore contraheris
numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit
quia conprehendit te dolor sicut parturientem
10 dole et satage filia Sion quasi parturiens
quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione
et venies usque ad Babylonem
ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum
11 et nunc congregatae sunt super te gentes multae
quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini
et non intellexerunt consilium eius
quia congregavit eos quasi faenum areae
13 surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum
et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos
et interficiam Domino rapinas eorum
et fortitudinem eorum Domino universae terrae