1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino
simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes
quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus
et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila
panes scilicet absque fermento conspersos oleo
et lagana azyma oleo lita
5 si oblatio tua fuerit de sartagine
similae conspersae oleo et absque fermento
6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
7 sin autem de craticula sacrificium
aeque simila oleo conspergetur
8 quam offeres Domino tradens manibus
sacerdotis
9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio
et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet
nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio
Domini
12 primitias tantum eorum offeretis et munera
super altare vero non ponentur in
odorem suavitatis
13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo
in omni oblatione offeres sal
14 sin autem obtuleris munus primarum frugum
tuarum Domino
de spicis adhuc virentibus
torres eas igni
et confringes in morem farris
et sic offeres primitias tuas Domino
15 fundens supra oleum et tus inponens
quia oblatio Domini est
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris
partem farris fracti et olei ac totum tus