1 quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
2 elige duodecim viros singulos per singulas tribus
3 et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo
ubi steterunt sacerdotum pedes
duodecim durissimos lapides
quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
4 vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel
singulos de tribubus singulis
5 et ait ad eos
ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium
et portate singuli singulos lapides in umeris
vestris
iuxta numerum filiorum Israhel
6 ut sit signum inter vos
et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes
quid sibi volunt isti lapides
7 respondebitis eis
defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini
cum transiret eum
idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel
usque in aeternum
8 fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue
portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides
ut ei Dominus imperarat
iuxta numerum filiorum Israhel
usque ad locum in quo castrametati sunt
ibique posuerunt eos
9 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo
ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis
et sunt ibi usque in praesentem diem
10 sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio
donec omnia conplerentur
quae Iosue ut loqueretur ad populum
praeceperat Dominus
et dixerat ei Moses
festinavitque populus et transiit
11 cumque transissent omnes transivit et arca Domini
sacerdotesque pergebant ante populum
12 filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
13 et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos
incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
14 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel
ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
15 dixitque ad eum
16 praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis
ut ascendant de Iordane
17 qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
18 cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini
et siccam humum calcare coepissent
reversae sunt aquae in alveum suum
et fluebant sicut ante consueverant
19 populus autem ascendit de Iordane
decimo mensis primi die
et castrametati sunt in Galgalis
contra orientalem plagam urbis Hiericho
20 duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant
posuit Iosue in Galgalis
21 et dixit ad filios Israhel
quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis
quid sibi volunt isti lapides
22 docebitis eos atque dicetis
per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum
23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro
donec transiretis
24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
25 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum
et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore