1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo
ibique fixerunt tabernaculum testimonii
et fuit eis terra subiecta
2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus
quae necdum acceperant possessiones suas
3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia
et non intratis ad possidendam terram
quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis
4 eligite de singulis tribubus ternos viros
ut mittam eos et pergant atque circumeant terram
et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis
referantque ad me quod descripserint
5 dividite vobis terram in septem partes
Iudas sit in terminis suis ab australi plaga
et domus Ioseph ab aquilone
6 mediam inter hos terram in septem partes describite
et huc venietis ad me
ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
7 quia non est inter vos pars Levitarum
sed sacerdotium Domini est eorum hereditas
Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse
iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam
quas dedit eis Moses famulus Domini
8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram
praecepit eis Iosue dicens
circuite terram et describite eam ac revertimini ad me
ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem
9 itaque perrexerunt
et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine
reversique sunt ad Iosue in castra Silo
10 qui misit sortes coram Domino in Silo
divisitque terram filiis Israhel in septem partes
11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas
ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph
12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane
pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae
et inde contra occidentem ad montana conscendens
et perveniens in solitudinem Bethaven
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel
descenditque in Atharothaddar
in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris
14 et inclinatur circumiens contra mare
a meridie montis qui respicit Bethoron contra
africum
suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et
Cariathiarim
urbem filiorum Iuda
haec est plaga contra mare et occidentem
15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare
et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom
et est contra septentrionalem plagam
in extrema parte vallis Rafaim
descenditque Gehennom id est vallis Ennom
iuxta latus Iebusei ad austrum
et pervenit ad fontem Rogel
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis
18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus
Adommim
descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben
et pertransit ex latere aquilonis ad campestria
descenditque in planitiem
19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla
suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone
in fine Iordanis ad australem plagam
20 qui est terminus illius ab oriente
haec est possessio filiorum Beniamin
per terminos suos in circuitu et familias singulas
21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis
22 Betharaba et Semaraim et Bethel
23 Avim et Affara et Ofra
24 villa Emona et Ofni et Gabee
civitates duodecim et villae earum
25 Gabaon et Rama et Beroth
26 et Mesfe
Cafera et Ammosa
27 et Recem
Iarafel et Tharala
28 et Sela
Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et
Cariath
civitates quattuordecim et villae earum
haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas