1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan
quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
et principes familiarum per tribus Israhel
2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi
novem tribubus et dimidiae tribui
3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem
possessionem
absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres
suos
4 sed in eorum successerant locum filii
Ioseph
in duas divisi tribus Manasse et Ephraim
nec acceperunt Levitae aliam in terra partem
nisi urbes ad habitandum et suburbana earum
ad alenda iumenta et pecora sua
5 sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel
et diviserunt terram
6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala
locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus
nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei
de me et te in Cadesbarne
7 quadraginta annorum eram
quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne
ut considerarem terram
nuntiavique ei quod mihi verum videbatur
8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi
et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
9 iuravitque Moses in die illo dicens
terram quam calcavit pes tuus
erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum
quia secutus es Dominum Deum meum
10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est
usque in praesentem diem
quadraginta et quinque anni sunt
ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen
quando ambulabat Israhel per solitudinem
hodie octoginta quinque annorum sum
11 sic valens ut eo valebam tempore
quando ad explorandum missus sum
illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat
tam ad bellandum quam ad gradiendum
12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus
te quoque audiente
in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae
si forte sit Dominus mecum
et potuero delere eos sicut promisit mihi
13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem
quia secutus est Dominum Deum Israhel
15 nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe
Adam maximus ibi inter Enacim situs est
et terra cessavit a proeliis