1 Verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae
si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis
et filii eorum generationi alterae
4 residuum erucae comedit lucusta
et residuum lucustae comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo
5 expergescimini ebrii et flete
et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine
quoniam periit ab ore vestro
6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
7 posuit vineam meam in desertum
et ficum meam decorticavit
nudans spoliavit eam et proiecit
albi facti sunt rami eius
8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
9 periit sacrificium et libatio de domo Domini
luxerunt sacerdotes ministri Domini
10 depopulata est regio luxit humus
quoniam devastatum est triticum
confusum est vinum elanguit oleum
11 confusi sunt agricolae
ululaverunt vinitores super frumento et hordeo
quia periit messis agri
12 vinea confusa est et ficus elanguit
malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium a filiis hominum
13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris
ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
14 sanctificate ieiunium vocate coetum
congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri
et clamate ad Dominum
15 a a a diei quia prope est dies Domini
et quasi vastitas a potente veniet
16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei nostri laetitia et exultatio
17 conputruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae
quoniam confusum est triticum
18 quid ingemuit animal
mugierunt greges armenti quia non est pascua eis
sed et greges pecorum disperierunt
19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
et ignis devoravit speciosa deserti