1 homo natus de muliere brevi vivens tempore
repletus multis miseriis
2 quasi flos egreditur et conteritur
et fugit velut umbra
et numquam in eodem statu permanet
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine
nonne tu qui solus es
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est
constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
6 recede paululum ab eo ut quiescat
donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
7 lignum habet spem si praecisum fuerit
rursum virescit et rami eius pullulant
8 si senuerit in terra radix eius
et in pulvere emortuus fuerit truncus
illius
9 ad odorem aquae germinabit
et faciet comam quasi cum primum plantatum est
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus
ubi quaeso est
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
12 sic homo cum dormierit non resurget
donec adteratur caelum non evigilabit
nec consurget de somno suo
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me
ut abscondas me donec pertranseat furor tuus
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
14 putasne mortuus homo rursum vivet
cunctis diebus quibus nunc milito expecto
donec veniat inmutatio mea
15 vocabis et ego respondebo tibi
operi manuum tuarum porriges dexteram
16 tu quidem gressus meos dinumerasti
sed parces peccatis meis
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
18 mons cadens defluet
et saxum transfertur de loco suo
19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur
et homines ergo similiter perdes
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret
inmutabis faciem eius et emittes eum
21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit