1 utinam disrumperes caelos et descenderes
a facie tua montes defluerent
2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis
a facie tua gentes turbarentur
3 cum feceris mirabilia non sustinebimus
descendisti et a facie tua montes defluxerunt
4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt
oculus non vidit Deus absque te
quae praeparasti expectantibus te
5 occurristi laetanti et facienti iustitiam
in viis tuis recordabuntur tui
ecce tu iratus es et peccavimus
in ipsis fuimus semper et salvabimur
6 et facti sumus ut inmundus omnes nos
quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae
et cecidimus quasi folium universi
et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te
abscondisti faciem tuam a nobis
et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum
et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
9 ne irascaris Domine satis
et ne ultra memineris iniquitatis
ecce respice populus tuus omnes nos
10 civitas sancti tui facta est deserta Sion
deserta facta est Hierusalem
desolata
11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae
ubi laudaverunt te patres nostri
facta est in exustionem ignis
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
12 numquid super his continebis te Domine
tacebis et adfliges nos vehementer