1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis
congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus
novissimis
2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
3 Ruben primogenitus meus
tu fortitudo mea et principium doloris mei
prior in donis maior imperio
4 effusus es sicut aqua non crescas
quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6 in consilio eorum ne veniat
anima mea
et in coetu illorum non sit gloria mea
quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua suffoderunt murum
7 maledictus furor eorum quia pertinax
et indignatio illorum quia dura
dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8 Iuda te laudabunt fratres tui
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum
adorabunt te filii patris tui
9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti
requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena
quis suscitabit eum
10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius
donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam
lavabit vino stolam suam
et sanguine uvae pallium suum
12 pulchriores oculi eius vino
et dentes lacte candidiores
13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem
14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima
et subposuit umerum suum ad portandum
factusque est tributis serviens
16 Dan iudicabit populum suum
sicut et alia tribus Israhel
17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita
mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18 salutare tuum expectabo Domine
19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu
filiae discurrerunt super murum
23 sed exasperaverunt eum
et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
24 sedit in forti arcus eius
et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius
per manus potentis Iacob
inde pastor egressus est lapis Israhel
25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi
benedictionibus caeli desuper
benedictionibus abyssi iacentis deorsum
benedictionibus uberum et vulvae
26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius
donec veniret desiderium collium aeternorum
fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27 Beniamin lupus rapax
mane comedet praedam et vespere dividet spolia
28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim
haec locutus est eis pater suus
benedixitque singulis benedictionibus propriis
29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum
sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici
quae est in agro Ephron Hetthei
30 contra Mambre in terra Chanaan
quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius
ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge
ibi et Lia condita iacet
32 finitisque mandatis quibus filios instruebat
collegit pedes suos super lectulum et obiit
adpositusque est ad populum suum