1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
2 dixitque ei rex etiam in secundo die
postquam vino incaluerat
quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri
etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis
3 ad quem illa respondit
si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet
dona mihi animam meam pro qua rogo
et populum meum pro quo obsecro
4 traditi enim sumus ego et populus meus
ut conteramur iugulemur et pereamus
atque utinam in servos et famulas venderemur
esset tolerabile malum et gemens tacerem
nunc autem hostis noster est
cuius crudelitas redundat in regem
5 respondensque rex Asuerus ait
quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere
6 dixit Hester
hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman
quod ille audiens ilico obstipuit
vultum regis ac reginae ferre non sustinens
7 rex autem surrexit iratus
et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum
Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua
intellexit enim a rege sibi paratum malum
8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito
et intrasset convivii locum
repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester
et ait etiam reginam vult opprimere
me praesente in domo mea
necdum verbum de ore regis exierat
et statim operuerunt faciem eius
9 dixitque Arbona unus de eunuchis
qui stabant in ministerio regis
en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege
stat in domo Aman
habens altitudinis quinquaginta cubitos
cui dixit rex adpendite eum in eo
10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo
et regis ira quievit