1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie
cave diligenter ut facias
ut possitis vivere et multiplicemini
ingressique possideatis terram
pro qua iuravit Dominus patribus vestris
2 et recordaberis cuncti itineris
per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per
desertum
ut adfligeret te atque temptaret
et nota fierent quae in tuo animo versabantur
utrum custodires mandata illius an non
3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna
quem ignorabas tu et patres tui
ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo
sed in omni verbo quod egreditur ex
ore Domini
4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus non est subtritus
en quadragesimus annus est
5 ut recogites in corde tuo
quia sicut erudit homo filium suum
sic Dominus Deus tuus erudivit te
6 ut custodias mandata Domini Dei tui
et ambules in viis eius et timeas eum
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam
terram rivorum aquarumque et fontium
in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi
8 terram frumenti hordei vinearum
in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur
terram olei ac mellis
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum
et rerum omnium abundantia perfrueris
cuius lapides ferrum sunt
et de montibus eius aeris metalla fodiuntur
10 ut cum comederis et satiatus fueris
benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi
11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui
et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias
quas ego praecipio tibi hodie
12 ne postquam comederis et satiatus
domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges
argenti et auri cunctarumque rerum copiam
14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui
qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili
in qua erat serpens flatu adurens
et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae
qui eduxit rivos de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui
et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui
17 ne diceres in corde tuo
fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt
18 sed recorderis Domini Dei tui
quod ipse tibi vires praebuerit
ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis
sicut praesens indicat dies
19 sin autem oblitus Domini Dei tui
secutus fueris alienos deos
coluerisque illos et adoraveris
ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas
20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo
ita et vos peribitis
si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri