1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis
sed reduces fratri tuo
2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum
duces in domum tuam et erunt apud te
quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
3 similiter facies de asino et de vestimento
et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam
ne neglegas quasi alienam
4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via
non despicies sed sublevabis cum eo
5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea
abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
6 si ambulans per viam
in arbore vel in terra nidum avis inveneris
et matrem pullis vel ovis desuper incubantem
non tenebis eam cum filiis
7 sed abire patieris captos tenens filios
ut bene sit tibi et longo vivas tempore
8 cum aedificaveris domum novam
facies murum tecti per circuitum
ne effundatur sanguis in domo tua
et sis reus labente alio et in praeceps ruente
9 non seres vineam tuam altero semine
ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea
pariter sanctificentur
10 non arabis in bove simul et asino
11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
12 funiculos in fimbriis facies
per quattuor angulos pallii tui quo operieris
13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam
obiciens ei nomen pessimum et dixerit
uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
15 tollent eam pater et mater eius
et ferent secum signa virginitatis eius
ad seniores urbis qui in porta sunt
16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem
quam quia odit
17 inponet ei nomen pessimum
ut dicat non inveni filiam tuam virginem
et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae
expandent vestimentum coram senibus civitatis
18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19 condemnantes insuper centum siclis argenti
quos dabit patri puellae
quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel
habebitque eam uxorem
et non poterit dimittere omni tempore
vitae suae
20 quod si verum est quod obicit
et non est in puella inventa virginitas
21 eicient eam extra fores domus patris sui
et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur
quoniam fecit nefas in Israhel
ut fornicaretur in domo patris sui
et auferes malum de medio tui
22 si dormierit vir cum uxore alterius
uterque morientur id est adulter et adultera
et auferes malum de Israhel
23 si puellam virginem desponderit vir
et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur
puella quia non clamavit cum esset in civitate
vir quia humiliavit uxorem proximi sui
et auferes malum de medio tui
25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata
est
et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
26 puella nihil patietur nec est rea mortis
quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum
et occidit animam eius
ita et puella perpessa est
27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum
et adprehendens concubuerit cum ea
et res ad iudicium venerit
29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta
siclos argenti
et habebit eam uxorem
quia humiliavit illam
non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius