1 misit ergo Dominus Nathan ad David
qui cum venisset ad eum dixit ei
duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper
2 dives habebat oves et boves plurimos valde
3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam
quam emerat et nutrierat
et quae creverat apud eum cum filiis eius simul
de pane illius comedens et de calice eius bibens
et in sinu illius dormiens
eratque illi sicut filia
4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem
parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis
ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se
tulit ovem viri pauperis
et praeparavit cibos homini qui venerat ad se
5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis
dixit ad Nathan
vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc
6 ovem reddet in quadruplum
eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit
7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir
haec dicit Dominus Deus Israhel
ego unxi te in regem super Israhel
et ego erui te de manu Saul
8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo
dedique tibi domum Israhel et Iuda
et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora
9 quare ergo contempsisti verbum Domini
ut faceres malum in conspectu meo
Uriam Hettheum percussisti gladio
et uxorem illius accepisti uxorem
et interfecisti eum gladio filiorum Ammon
10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum
eo quod despexeris me
et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua
11 itaque haec dicit Dominus
ecce ego suscitabo super te malum de domo tua
et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo
et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius
12 tu enim fecisti abscondite
ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel
et in conspectu solis
13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino
dixitque Nathan ad David
Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris
14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum
hoc
filius qui natus est tibi morte morietur
15 et reversus est Nathan domum suam
percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor
Uriae David
et desperatus est
16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo
et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram
17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra
qui noluit neque comedit cum eis cibum
18 accidit autem die septima ut moreretur infans
timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus
dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret
loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram
quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget
19 cum ergo vidisset David servos suos
musitantes
intellexit quod mortuus esset infantulus
dixitque ad servos suos num mortuus est puer
qui responderunt ei mortuus est
20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est
cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit
et venit in domum suam
petivitque ut ponerent ei panem et comedit
21 dixerunt autem ei servi sui
quis est sermo quem fecisti propter infantem
cum adhuc viveret ieiunasti et flebas
mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem
22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi
dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus
et vivet infans
23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno
numquid potero revocare eum amplius
ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me
24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam
ingressusque ad eam dormivit cum ea
quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon
et Dominus dilexit eum
25 misitque in manu Nathan prophetae
et vocavit nomen eius Amabilis Domino
eo quod diligeret eum Dominus
26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon
et expugnabat urbem regiam
27 misitque Ioab nuntios ad David dicens
dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum
28 nunc igitur congrega reliquam partem populi
et obside civitatem et cape eam
ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria
29 congregavit itaque David omnem populum
et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam
30 et tulit diadema regis eorum de capite eius
pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas
et inpositum est super caput David
sed et praedam civitatis asportavit multam valde
31 populum quoque eius adducens serravit
et circumegit super eos ferrata carpenta
divisitque cultris et transduxit in typo laterum
sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon
et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem