1 post haec congregati sunt filii Moab
et filii Ammon et cum eis de Ammanitis
ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
2 veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes
venit contra te multitudo magna
de his locis quae trans mare sunt et de Syria
et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi
3 Iosaphat autem timore perterritus
totum se contulit ad rogandum Dominum
et praedicavit ieiunium universo Iuda
4 congregatusque Iudas ad precandum
Dominum
sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum
5 cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et
Hierusalem
in domo Domini ante atrium novum
6 ait
Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo
et dominaris cunctis regnis gentium
in manu tua est fortitudo et potentia
nec quisquam tibi potest resistere
7 nonne tu Deus noster
interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel
et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum
8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo
dicentes
9 si inruerint super nos mala
gladius iudicii pestilentia et fames
stabimus coram domo hac in conspectu tuo
in qua invocatum est nomen tuum
et clamabimus ad te in tribulationibus nostris
et exaudies salvosque facies
10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir
per quos non concessisti Israheli
ut transirent quando egrediebantur de
Aegypto
sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos
11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione
quam tradidisti nobis
12 Deus noster
ergo non iudicabis eos
in nobis quidem non tanta est fortitudo
ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos
sed cum ignoremus quid agere debeamus
hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te
13 omnis vero Iuda stabat coram Domino
cum parvulis et uxoribus et liberis suis
14 erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel
filii Mathaniae Levites de filiis Asaph
super quem factus est spiritus Domini in medio turbae
15 et ait
adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem
et tu rex Iosaphat
haec dicit Dominus vobis
nolite timere nec paveatis hanc multitudinem
non est enim vestra pugna sed Dei
16 cras descendetis contra eos
ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis
et invenietis illos in summitate torrentis
qui est contra solitudinem Hieruhel
17 non eritis vos qui dimicabitis
sed tantummodo confidenter state
et videbitis auxilium Domini super vos
o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis
cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum
18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem
ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum
19 porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core
laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum
20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae
profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit
audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem
credite in Domino Deo vestro et securi eritis
credite prophetis eius et cuncta evenient prospera
21 deditque consilium populo
et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis
et antecederent exercitum ac voce consona dicerent
confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia
eius
22 cumque coepissent laudes canere
vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos
filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir
qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam
et percussi sunt
23 namque filii Ammon et Moab
consurrexerunt adversum habitatores montis Seir
ut interficerent et delerent eos
cumque hoc opere perpetrassent
etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus
24 porro Iudas cum venisset ad speculam quae
respicit solitudinem
vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus
nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere
25 venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo
ad detrahenda spolia mortuorum
inveneruntque inter cadavera variam supellectilem
vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt
ita ut omnia portare non possent
nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudine
26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis
etenim quoniam ibi benedixerant Domino
vocaverunt locum illum vallis Benedictionis
usque in praesentem diem
27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem
et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna
eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis
28 ingressique sunt Hierusalem
cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini
29 inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum
cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel
30 quievitque regnum Iosaphat
et praebuit ei Deus pacem per circuitum
31 regnavit igitur Iosaphat super Iudam
et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset
viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Azuba filia Selachi
32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea
faciens quae placita erant coram Domino
33 verumtamen excelsa non abstulit
et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum
34 reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Hieu filii Anani
quae digessit in libro regum Israhel
35 post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda
cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima
36 et particeps fuit ut facerent naves quae irent in
Tharsis
feceruntque classem in Asiongaber
37 prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens
quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua
contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis